- PARNESSUS
- PARNESSUSAsiae mons inter Arianam et Bactrianam, Dionys. v. 737.——— Κνημοῖς ὑπὸ Παρνηςςοῖο.Hic plerisque Παροπαμισὸς, Ptolemaeo vero Παροπανισὸς dicitur, unde per syncopen sit Παρπανισὸς, et iterata eâdem syncope Παρνισὸς. Πανιςςοῖο enim apud Dionysium legendum docet Salmas. et ex variantibus lectionibus probat Montanus. Idem Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.